- STRYMON
- I.STRYMONante Conozus teste Plut. fluv. Macedoniae ex Orbelo monte manans, inque Aegaeum mare influens, sinum Strymonicum denominat, qui hodie Golfo di Contessa, ab oppido cognomine adiacente, inter Athon est ad Austrum, et limites Thraciae ac Macedoniae ad Boream, vel ex Scomio monte per Graaeos et Laeos, teste Thucyd. fluens. Stromona Sophiano, Rendini aliis, Radini Nardo, Marmora bellonio, Iscar Lazio; sed hic Mysiae, non Macedoniae fluvius est. Hinc Strymonius, ut Strymoniae grues, de quibus Virg. Georg. l. 1. v. 120.----- Improbus anserStrymoniacque grues, et amaris intyba sibrisOfficiunt, aut umbra nocet. --- -----Ubi indicat grues venire ad Italos ab Strymone fluvio. Consentit Papinius l. 4. Sylv. 6. v. 9. vocans gruem bybernam, et statuens illam in Rhodope. Ideo Nonnus l. 14. appellans grues Thracias, Θρηίκίοις γεράνοισιν, istam attingit migrationem. Herodotus autem l. 2. ait, illas ex Scythia ite in Aegyptum. Id ipsum indicat Aristot. l. 8. Hist. Aa. c. 18. Seneca Tragoedus in Oedipo ab Thracia in Aegyptum, Oppianus l. 1. Halieut. ab Aegypto et Aethiopibus ad loca alia. Virgil. Aen. l. 10. v. 265.----- Quales sub nubibus atrisStrymoniae dant signa grues, atque aethera tranantCum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundô.Lucanus l. 5. v. 711.Strymona sic gelidum, brumâ pellente, relinquunt,Poturae te, Nile, grues, primoque volatuEffingunt varias, casu monstrante, figuras.Mox ubi percussit tensas Notus altior alas:Confusos temere immistae glomerantur in orbes,Et turbata petit dispersis littera pennis.Statius l. 7. Theb. v. 287.----- Qualis cum pallida cedit,Bruma renidentem deducunt Stryinona cycni.Claudian. de bello Gildonico, v. 474.Pendula ceu parvis moturae bella ColonisIngenti clamore grues aestiva relinquuntThracia, cum tepidô permutant Strymona Nilô.Apud hunc fluv. sedit Orpheus post amissam Eurydicem. Virgil. Georg. l. 4. v. 507.Septem illum totos perhibent ex ordine mensesRupe sub aeriâ deserti ad Strymonis undamFlevisse, et gelidis haec evolvisse sub antris,Mulcentem tigres et agentem carmine quercus.Papinius l. 5. Sylv. 1. v. 202.----- Qualis conspectâ coniuge segnisOdrysius vates, positis ad Strymona plectrisObstupuit, tristemque rogum sine carmine flevit.Καλλιγέφυρον ποταμὸν vocat Euripides in Rheso. Nic. Lloydius.II.STRYMONoppid. Thraciae. Scholiastes Callimachi Hymno in Delum, Στρυμὼν ποταμός ἐςτι καὶ πόλις Θράκης. Item regio, de qua Plin. l. 5. c. 32. Equus quoque, apud Statium Theb. l. 6. v. 464.Audit et Herculeum Strymon Chromin. Euneon auditIgneus Aethion ——Coeterum Strymoniae anguillae in pretio, non olim solum fuêre, uti docet ex Antiphanis Thamyra Athenaeus l. 7. c. 13. sed hodieque sunt, referente Belloniô Observ. l. 1. c. 55.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.